

Epistola I ad Timotheum*
Caput 1: Versus 20
Quos tradidi.Utrumque Apostolus excommunicavit, ut hoc modo excludatur a Satana regnum Satanae. Nulla enim creatura est, sive quae in veritate manet dans Deo gloriam, sive quae in charitate non stetit quaerens gloriam suam quae, velit nolit, divinae providentiae non serviat. Sed volens facit cum illa quod bonum est. De illa vero quae hoc non vult, fit quod justum est. Non ei tamen rependitur quod de ipsa juste fit, sed quo animo ipsa facit, quia neque liberam voluntatem rationabili creaturae Deus negavit, sed potestatem qua injustos juste ordinat sibi retinuit.Tradidi.Non tamen ita ut pereant, quia nihil potest Satanas, nisi permissus, qui vexat sibi datos, unde:Jam noli peccare, ne deterius tibi contingat[Joan. 5.]. Itaque Satana ad correptionem hominum utebatur ipsa potestas apostolica. Praevaricatores enim angeli cum principe suo diabolo recte dicuntur procuratores, vel actores divinae providentiae, et diabolus magistratus hujus mundi dicitur, sed magistratus sub Deo imperatore non facit nisi quantum illi permittitur, et procuratores actoresque hujus mundi nihil faciunt nisi quantum Dominus sinit.